Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
394
Einzelbild herunterladen
 

394

Facultas Artium.

operam, ut inquisitioni et ipse frequenter intersit, uelut inspectoret si res ita tulerit arbiter.

Quibus inquirendi munus datum fuerit atque ordine fueritdelatum, iis detrectare ius non esto. Si fecerint mulcta ab eispetitor florinorum duum. Si qua tamen re causaque urgenteobire uel adesse illo tempore non potuerint, ea re causaque De-cano probata surrogetur absenti alius de sententia Consilii, cuiuset ipsius sint commoda ita ut labor examinationis.

De inquisitionibus sine examinibus.

Quibus inquisitionis onus incumbet, promittant inquisitionisin mores ac eruditionem eorum, quos ipsis Communitas huiusstudii obtulerit, fidelitatem et diligentiam, non passuros flectimouerique animos suos beneuolentia odio largitionibus, ordinan-dorum curam se habituros conuenientem, tam eorum qui Bac-calaurei, quam qui Magistri designati sunt, silentium praesti-turos caelandorum.

B a cca 1 a ur ei.

Baccalaurei qui fieri uoluerunt, ubi compertum fuerit et iu-dieatiun ab inquisitoribus eos esse illo honore dignos, consen-tientibus omnibus inquisitoribus aut pluribus adducentur ad De-canum, qui curabit eorum nomina inscribi in Album Communi-tatis huius studii ad eorum, qui in hac ante schola Baccalaureifacti fuere.

Ibi promittent Decano decretos honores baccalaureatus eoritu eaque solennitate inituros se demandante uno Magistro huiccurationi praefecto, qua consuetum et usitatum sit illos honoresiniri atque capessi, persolutis omnibus sumptibus et impensis demore debitis, quibus consumatis floreni non toti quatuor efficiun-tur. Sigillatim autem his nominibus petuntur quae subscripta sunt.

Fisco Vniu. scholae huius soluuntur cruciati XV.

Fisco Communitatis studii artium soluitur florinus I.

Magistris Collegii-prEesidentiae nomine I florinus.

Ad impensas examinationis dimidium florini '.

1 beigesetzt: quod ad inscriptionem pertinet.