Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
392
Einzelbild herunterladen
 

392

Facultas Artium.

animaduersio consilii esto. Haac tamen quatenus proprie ad solosImius schölte studiosos pertinent, cum seueriora iusto videri pos-sint, moderatione quadam molliri solent, ut postea dicetur.

De tempore ac ratione petendorum honorum.

Quatuor anni temporibus Baccalaurei fiunt, ad XIII Cal.Martii, ad XIIII Cal. Junii, ad Idus Sept., ad XVIII Cal. Januarii.His igitur temporibus comitia promulgabuntur feriis propinquis, proeo atque antea factitatum est more. Tum igitur Candidati no-mina sua apud Decanum profitebuntur, qui vniuscuiusque nomenrecipiet et referet in Album suum. Quo facto consilium Decanusconuocabit Magistrorum huius studii et professorum apud se no-mina recitabit, qui et ipsi ante iussi adesse tum apparebunt. Etprimum solemniter promittent Decano, se ad interrogata proconscientia sua et ueritate responsuros esse. Interrogata autemerunt de iis rebus potissimum, quas res facere eos oportuit, itaut subiecta sunt.

An studii sui tempus legitimum compleuerit, seque testi-moniis hoc magistrorum suorum planum facturum esse confidat.Tempus autem hoc ducetur ab eo die, quo in Album Vuiuersi-tatis huius scholae nomen alicuius fuerit inscriptum.

An disputationibus triginta interfuerit cum attentione etdiscendi uoluntate non solum Baccalaureorum, sed etiam Mani-strorum; itemque an triginta materias scripserit et publice emen-dandas obtulerit.

An quae debuerit Magistris suis aut .contubernii curatoribus,itemque mercedes habitationis persoluerit. Nam si quis hoc cal-lide aut proterue omiserit, ab honorum petitione repellitor. Cae-terum Decanus ante hoc tempus admoneri omnes hac de recurato.

An quater in disputationibus Baccalaureorum assederit pro-pugnator et defensor propositorum capitum disputationis.

Qui Magisterii honores petere uolent similiter interroga-buntur, sed secundum interrogatum ita informetur:

An disputationibus triginta Magistrorum attente et discendiuoluntate interfuerit et scriptas materias quadraginta obtuleritpublice recitandas. Si tamen hoc exercitium ad Declamationes