Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
384
Einzelbild herunterladen
 

384

Facultas Artium.

scholas huius. Creabitur autem suffragiis ita ut illi mandeturhonor, cui plurimi suffragati sint, neque quicquam spectabituraut ualebit, nisi pietas eruditio uirtus. Itaque suffragia laturiiurati erunt. Quod si suffragia paria fuerint, accessione sua remDecanus temporis illius concludet. Sed designatus Decanus statimMagistratum ineat. Quod si intra spacium vnius diei non fecerit,mulctam fisco huius studii soluito fiorenorum duum. Geret autemannum unum et ineundo in haec iurabit in consilio.

Sacramentum Decani.

Velle studii artium res ac communitatem sibi maximae essecurae pati: quod facere se conueniens debitumque sit, non negli-gere: leges et statuta huius studii tueri ac conseruare: primomense anui sui illa in contione studiosorum artium recitare:libros signum album, denique quae a prioris anni Decano acce-perit custodire fidelitate et diligentia summa: nihil literarumnisi de sententia consilii obsignare neque edere : primo illo mense,quo magistratum obierit, rationes deponere apud studii artiumcommunitatem et si quid ullius rei aut uumorum desit, explerestatim munerata pecunia: postremo sui muneris proprias leges,quo minus in faciendo officium suum decipiatur, intra dies abinito Magistratu octo, notas pellectasque habere.

Decani P r o u i n c i a.

Decani disputationum cura propria est, de quarum rationein sequentibus exponetur. Jussum est eorum nomina, qui honoresse petere professi apud illum fuerint, Rectori Vniuersitatis deferre,ut intelligi possit, utrum in Album illius inscripta ea fuerint.

Item Consilium ne cogito, nisi re prius communicatacum Consiliariis suis, praeterquam aliquo subito ac necessariocasu Consilii habendi causam in charta descriptam explicet.

Sententias ordine et exquisite rogabit, secundum plurimasaut in paritate sua accessione auctam partem decernet. De qui-bus constitutum fuerat sub anno suo notato, et primo mense exquo Magistratu abiit inter acta referto.

Magistrorum profitentium bonas artes atque literas sigillatimatque peculiariter perscripta nomina habeto.

Quacunque in re publicam administrationem huius studii