382
Facultas Artium.
Hoc tamen fateantur omnes necesse est, ut ignoratis figurisliterarum atque potestate lectio nulla constiterit, ita absque ar-tium bonarum studio ad professiones illas, ut uolunt, maioresneminem accessurum, aut sine praesidio illarum notitiam harumconseruaturum esse. Quapropter in omni scholastica republicahasc pars neglecta 1 insanabile vulnus infligere solet, tanquamcorpori ipsi communitatis seu, ut usitatiore uocabulo utamur,Yniuersitatis studiorum. Recte autem et ordine administrataillud laudabile et eximium opus doctrinae atque eruditionis nonsolum sustinere, sed etiam absoluere atque perficere consueuit.Constituta quidem ita omnia sunt, ut qua parte a prioribus re-cedere uideantur ea uel ratione atque temporibus mutatis uel suarectitudine facile defendi possint, neque cuiusquam contumeliamullas innouationes complecti, sed iis tantum operam nauatam pu-tandum, qui studio et cupiditate bonarum artium atque discipli-narum hanc curam atque prospectionem mererentur.
De orationibus publice habendis, curatione prse-positorum ad minist rationis studii artium, Cap. I.
Adglutinatae quaedam orationes a ueteribus fuere rebusscholasticis, ac retinere quidem illas aequum, sed pristinus modusintolerabilis est. Ita igitur instituentur. Princeps studii artium,quem Decanum dixere pro imperio in studiosos artium suo,contionem aduocato in locum publicum scholae et primum ipse,proxime Rector Contubernii materiam aptam et conuenientemueritati moribus bonis ac studiis iuueututis dicito.
Et quia singulis annis binae contiones habendae, argumentalicet ita distribuant, ut prior oratio complectatur studii artiumlaudes ac praeconia. Altera cohortatio sit ad uitae ac morumcastitatem atque decus. His accedet, cum ita ceciderit, tertia,quae funebris sit, cum quis honoratus eruditusque ac professorstudii bonarum artium, literarum humanitatis siue nostrae seualterius scholae ciuis in hoc oppido mortem oppetierit, tum enimDecanus pro contione quae res feret composita ad utilitatem au-
1 unleserlich wegen eines durch mehrere Blatter gehenden Flecks.Das verschwundene konnte sonst überall mit Sicherheit ergänzt werden.