Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
376
Einzelbild herunterladen
 

376

Facultas Artium.

Statuentes quod omnia et singula huiusmodi statuta in fa-cultate artium predicta irrefragabiliter et incouuulse teneri etseruari debeant sine dolo non obstantibus in hijs et circa eaomnibus et singulis tam vniuersitatis quam facultatis eiusdemconstitutionibus statutis et ordinationibus et aliis quibuscunquecontra premissa quomodolibet facientibus aut facere potentibus,que dicti statutorum interpretes in hijs voluerunt non obstare.

Tenor autem statutorum eorundem sequitur hoc modo.

De numero Conuentorum Bursarum et eorundemelectione actiua et passiua.

Decetero habeantur in qualibet via quinque Conuentores,quorum vnus sit economus, qui presit vni exercitio modo vtinfra, Et secundo presit illis duobus actibus Burse scilicet com-putationi bursali, fiende omni septimana semel et hoc die Sab-bati, secundo collectioni ceusus bursalis. Alii qua tuor pre-sint aliis quatuor, quilibet scilicet vni exercitiorum.

De predictis quinque Magistris debent duo esse theologi,d u o Magistri J u r i s t e, et v n u s medicus, et hoc si habean-tur abiles sufficienter de predictis facultatibus. Vno deniqueeorum cedente, reliqui quatuor habeant facultatem aliquem eli-gendi in locum eius qui cessit vel decessit, ita tamem quod eli-gant vnum de illa facultate de qua fuit qui cessit, si abilis in-ueniri potest de eadem. Quod si nou, accedant vniuersitatem, pe-tentes licenciam ab eadem eligendi aliquem de alia facultate.Cui si peticio rationabilis visa fuerit det eisdem licenciam petitam,qui eligant quem velint cuiuscunque facultatis fuerit.

Item si quatuor in electione quinti parilitatem facerent vo-torum Rector vniuersitatis protunc habeat concludere.

Item Conuentores electionem per eos flendam faciant pre-stito iuramento vel fide loco iuramenti, quod eligere velint virumydoneum et vtilem burse ac facultati dolo et fraude seclusis.

Item quinque Conuentores habeant potestatem eligendi sex-t u m, qui sit r e s u m p t o r pro solis m a g i s t r a n d i s, qui eta quolibet magistrando leuare habeat per ebdomadam duos soli-dos h. in die per horam resumendo. Poteritque ille sextus essede quacunque facultate. Non minus, si per duas horas resumat,habebit de qualibet duos solidos vnam in physica, aliam in logica.