374
Facultas Artium.
Scolaris vero tres denarios vsuales, alioquin ad promocionemaliquam non admittatur. Item Baccalaureandus temporedeterminacionis, cum gradum Baccalaureatus assumere voluerit,pedello soluat quinque solidos h., Licenciandus vero tempore
- « -
vie ducentos aureos, vt lautius in futurum bursales reficiantur,legibus tamen, pactis et condictionibus infra scriptis.
P r i m o quod propter istos quadringentos cogantur procura-tores bursarum singula esculenta pro mensa bursali, exceptis solispanibus comparare pro pecunia prompta, non differendo solutio-nem vitra octauam,
Secundo quod cum requisitus fuerit procurator, extuncinfra dimidij anni spacium cogatur satisfacere facultati in promptapecunia,
Item si contingeret procuratorem cedere officio vel sponte velalias, extunc a die qua cessit, in omnibus et singulis quindenis se-quentibus soluat decano facultatis artium semper viginti floreuos,succedenti procuratori subministrandos, pro'victualibus in promptapecunia emendis, et cum hoc, si vitra summam viginti floreno-rmn infra quindenam a suis debitoribus leuaret, tunc medietatemillius pecunie leuate, ratione procuratie, restituat decano infraoctauam, donec satisfecerit facultati, si non facit aliam cautionemlegalem per iuramentum, dolo et fraude seclusis.
Item quilibet procurator, antequam obulum leuet, super istisducentis florenis prius faciat sufficientem cautionem, iuxta bene-placitum omnium superintendentium vtriusque vie, et cum hoc,postquam officio sponte vel alias cesserit, eo ipso omnia nominadebitorum bursalium sint ipsi facultati inpignorata, pro huiusmodidebito ducentorum florenorum.
Moderatio statuti incipientis: Item si contingeretp r o c u r a to r em.
Circa pecuniam quadringentorum florenorum restituendorumper procuratores bursarum facta est modificatio seu adiectio talisper totam facultatem in presentia superintendentum vtriusque vie,
P r i m o quod quilibet procurator post finem officij sui faciatbonam diligentiam, quoad nomina debitorum inbursandorum,quousque obnoxius est facultati bona fide.