370
Facultas Artium.
in Bursa repertus fuerit, prima vice soluat septem solidos h.pene nomine, secunda vice duplum, et sic deinceps, et nichilomi-minus a Bursa excludatur; idem voluit facultas per omnia ob-seruari circa cohabitantes eidem, delinquentem super eo RectoriBurse siue Conuentori non denunciantes.
89. Item quod nullum facultatis suppositum publice autpriuate pro pecunia ludere presumat, sub pena trium soli-dorum h. et exclusionis a bursa, si aliquociens monitus non de-stiterit. Eidem pene facultas eos qui in habitaeionibus suis talesludere permittunt uolt esse subiectos.
90. Item quod nullus preter consensum Conuentoris Burseseras quocunque ingenio vel modo aperiat, sub pena vniusfloreni. Idem statuit de illis, qui per insolitas ostiorum fenestra-rum murorum vel tectorum aperturas ingrediuntur vel egre-diuntur.
91. Iterum quod nullus absque licencia Conuentoris extraBursam per noctes, sub pena quatuor solidorum h. siue inciuitate siue extra ciuitatem quis fuerit.
92. Item statuit, si quis hora nona vel postea a Conuentorequesitus in Bursa repertus non fuerit, similiter si quis ad clausasBursas (vt intromittatur) indiscretis pulsibus strepitibus aut cla-moribus vel inhabitantes vel vicinos molestare presumpserit penasub eadem.
93. Nullum eciam facultatis suppositum in communitatibusBursarum t h e u t u n i c u m loquatur, sub pena lupi.
94. Item quod audientes exercicia formalia in bursis, in qui-bus non sunt locati, neque in eadem mensam non habentes con-tribuant pro quolibet exercicio vnum denarium per septimanam,quam diu stubam communitatis calefieri contingat.
95. Statuit similiter, quod si quis Conuentorum pro honestoregimine sibi commissorum quedam alia rationabilia conderetstatuta, quod illa transgredientes penas eorundem statutorum sinecontradiccione persoluant.
96. Iterum statuit facultas quod si quis Scolarium vel Bac-calaureorum penas huiusmodi recusaret, talis Rectori Vniuersitatisdenunciatus duplum pene soluere cogatur.
97. Quodque memorate pene, vt sequitur, d i s t r i b u a n t u r,videlicet pene a theutunisantibus et cum suspectis mulieribus