Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
356
Einzelbild herunterladen
 

35ß

Facultas Artium.

Jur amenta promouendorum.

58. Item promonendus in artibus, priusquam ad temp-tamen admittatur , iuret in manus decani coram tota facultatehec que sequuntur capitula: p r i m o quod a die intitulacionis inMatriculam vniuersitatis compleuerit studio vacando annum cumdimidio in hac vniuersitate vel alia aut in hac vel alia priuile-giata stando inibi ordinarie. Si autem iuxta statuta vniuersitatisextraordinarie steterit duos annos se compleuisse iurabit. Se-c u n d o quod a die intitulacionis in Matriculam vniuersitatis auteciam facultatis, si Baccalaureus fuerit, infra tempus complecionisaudiuerit omnes lectiones formales cum exerciciis secundum suumstatum, vt premittitur, a principio vsque ad finem diligenter, extextu proprio vel alio, ita tamen, quod audiendo ex alieno textunon nisi metsecundus aut tercius fuerit. T e r c i o iurabit quodhucusque ab inicio sue complecionis omnes disputaciones ordi-narias Magistrorum visitauerit, et Scolaris quidem a principio,Baccalaureus vero a proposicione questionum, vsque ad finempermanserit, quodque adminus quater Magistris ordinarie et bisextraordinarie aliasque quocieus a Magistro sue vie requisitusfuerit, responderit. Quarto iurabit Baccalaureus in quadrage-sima quater et dominicis diebus iuxta Statutum se disputasse,Scolaris vero iurabit, quod quater adminus ordinarie dominicisdiebus et quinquies extraordinarie, in quadragesima Baccalaureovel Baccalaureis responderit, quorum eciam disputaciones ordina-rias dominicis diebus diligenter a principio vsque in finem per-manendo visitauerit sine dolo. Si quis denique in premissis velaliquo eorum deficiat, hoc coraiu decano et facultate (priusquamad iuramentum admittatur) deponat dispensacionem (si velit)petendo h

De temptatoribus eligendis.

59. Voluit facultas et ordinauit, quod Baccalaureis sine Sco-laribus vtriusque vie per totam facultatem ad temptamen admissis,eligantur per sortem quatuor Magistri pro temptandis in qualibet

1 Der Titel fehlt in B. an dieser Stelle, s. jedoch oben den Titel:interrogetur promouendus.