Statuta 1477 u. 1505.
339
exercitiis secundum suum statum, vt premissum est, a principiovsque ad finem, et hoc ex proprio vel alieno textu, ita tamen,quod audientes ex vno textu numerum ternarium non excedant.Lectiones quoque et exercitia neglecta, et in quibus insoleucias
acquiratur, neque pro ipso taliter suspenso vniuersitas quoquomodo se intromittat, suspensionis penam relaxando, donec facul-tas duxerit secum dispensandum pluralitate votorum, absque de-cani voto.
Talis autem disputatio deinceps qualibet septimana semelsabbatina die fiat, in qua decanus, cuilibet disputantium, suoordine quatuor denarios restituat, duplo semper decano et presi-denti cedente.
Insuper quiuis magister suis loco et ordine per se presidereteneatur.
Item si quis magistrorum presidere non possit, Is per sedecanum accedat causam allegaturus', cur presidere non valeat,que deinde causa, si decano et suis consiliariis rationabilis visafuerit, approbetur ac per decanum de alio disputante prouideatur,nec talis magister ad presidendum admonitus per pedellum auteedulam pedello traditam se erga decanum, cur presidere nonpossit, excuset, nec ipse pedellus talem excusationem ad decanumreferre presumat, sub pena per facultatem arbitranda.
Item magister volens profiteri accipiat questiones et so-phismata pro capacitate respondentium et lmiusmodi questioneset sophismata ipsis respondentibus per triduum ante disputatio-nem declarare et cum eis disputare teneatur, iuxta vniuersitatisstatutum.
Item magistri artium in hyeme hora septima, in estatevero hora sexta disputationem artium incipiant, in cuius ex-ordio per integram horam magister presidens respondentibus po-sitiones proponere declarare et cum ipsis disputare astrictus sit,sub pena priuationis presentiarum.
Pedellus quoque super eo vigilare et tales negligentias de-cano denuneiare, sub pena priuationis presentie, teneatur.
Statuimus denique, quod quoad supramemoratas penas trans-gressoribus infligendas, aut ad declarandum eos lmiusmodi penasincurrisse i u d i c e s existant, d e c a n u s fac. a. aut vicem tenens,
22 *