Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
332
Einzelbild herunterladen
 

332

Facultas Artium.

regentes solis Canonicis collegij exceptis, conuocet sub pena pri-uationis regencie ad eligendum lectiones et exercicia formalia pertunc instantem annum exercitanda. Ita tamen quod discreta fiatin qualibet via electio a magistris eiusdem vie secundum ordinem

In Petro Hispano et paruislogicalibus post pran-pium in hora prima, in ambabus bursis.

In libris phisicorum, ethicorum, et de anima, horasecunda post prandium. Est tamen ibi quoad libros de animadiuersitas in bursis.

In grammatica post prandium hora quarta, nisi forte inieiunio propter contionem in cenobiis habendam. Tunc enim eli-gatur hora secunda vel alia conueniens.

De lectionibus et resumptionibus in bursa habendis.

Item nullus magistrorum de aliquo exercitio plus pastusa scolaribus exigere debet, quam juxta ratam temporis. Tempusautem a prima die exercitii inchoandum veniet, quam quiuis di-ligenter notare debet, quod si quis scolarium plus dederit, nihi-lominus ille sequenti magistro suam portionem astringatur dare.

Neque aliquis magistrorum formale exercitium alibi,quam in bursa aut alio loco forsan per vniuersitatem et facul-tatem deputato exercere debet, sub amissione totius pastus, fiscofacultatis applicandi.

Nullus etiam magistrorum siue ordinarie siue extraordinarie,resumens alium in hora sibi deputata impediat, videlicet lectionemvel exercitium vitra horam protrahendo.

Insuper, ne baccalaurij aut scolares ah actihus formalibusquacunque occasioone retrahantur, statuit artium fac., vt temporedisputationis ordinarie tam magistrorum quam haccalaureorumaliorumque actuum formalium, nullus magistrorum aut baccalau-reorum resumere aut alium quemcunque actum seolasticum facerepresumat, sub pena duorum solidorum fisco applicandorum, totieusquotiens huic contrauenerit statuto.

D e p e d a g o g i o.

Item de qualibet via, in electione noui decani, eligatur vnus,qui sit superintendens pedagogij,