Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
326
Einzelbild herunterladen
 

326

Facultas Artium.

De Matricula et Regentibus in facultate artiumet quis ipsius membrum censeatur.

4. Statuitur quod omnium Magistrorum in artibus re-gentium sit vna facultas concors, ab vno decano regenda, Inqua Regens non censeatur, Nisi Magister in Matriculam facul-tatis inscriptus et eidem iuratus Qui disputationes ordinariassub pena carentie presentiarum visitauerit et ordine suo dis-putauerit formaleque exercitium annis singulis rite perfecerit.

5. Baccalaureus quoque volens facultati artium incor-porari Et in artibus continuare similiter inscribatur Alioquinipsius facultatis membrum minime censeatur, actusque lectiones etexercitia, si qua compleuerit, ad gradus adeptionem sibi nequa-quam computentur. Magistros vero nostre facultatis Matriculenon inscriptos hic in ipsa nostra facultate regere, legere autdisputare actusque lectiones et exercitia ab eisdem audita adgradus in artibus adeptionem computari, Scolares quoque nostrosaudire tales nequaquam volumus, Sub graui pena a facultate ar-tium indubie dictanda.

6. Quo circa dicta facultas decreuit habere Matriculamquandam specialem in qua omnia supposita sua promota con-scribere possit Et si deo volente Magistrum vel Baccalaureumsic matricule nostre inscriptum viam universe carnis migrarecontingeret, extunc per facultatem illius defuncti tanquam fratrisnostri secundum ordinationem desuper conceptam exequie peragidebeant 1 .

7. Preterea Statuit Facultas, vt quilibet Magister siue Bac-calaureus pro inscriptione in Matriculam decano persoluat duossolidos h.

De fisco facultatis artium.

8. Placuit quod Decanus fisco deputata in archam facul-tatis diligenter reponat, cuius arche claues habeant duo SenioresMagistri, vtriusque vie vel duo consiliarij cum Decano, juraturi,Quod fideliter res commissas cum clauibus velint custodire 2 .

1 Die Worte: Et si -- debeant fallen weg. Ebenso Absatz 7.

Der Titel lautet in B:

2