Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
316
Einzelbild herunterladen
 

316

Facultas medica.

testimoniis Doctorum suorum planum ac ratum facturum seconfidat.

Tertium. An disputationibus plurimis cum attentione etdiscendi uoluntate interfuerit et argumenta prout constitutum estproduxerit.

Quar tum. An semel extraordinarie respondendi prouinciamobierit.

Quintum. Deinceps iusiurandum illi Decanus praelegat,quod exigi solet ab iis, quorum ingenium explorandum erit, quodhabetur infra in titulo nono de iureiurando.

Sextum. Postquam liaec peracta sunt, pecuniam infra intitulo de impensis Candidatorum expressam apud Decanum ethuius studii Consilium deponat.

Quo facto Candidato praefinietur dies, quo quasi in campumdescendat explorandi ingenii et eruditionis suae.

Primum omnium num Candidatus eo quem petiit honore dig-nus sit priuato examine inquiritor. Quo peracto et idoneocandidato inuento Inquisitores illum ad Cancellarium dedu-cant , cui per Decanum ut is, qui communi et suo ac aliorumhuius studii doctorum testimonio probatus sit, et ad publicumexamen admitti debeat, commendetur. Ad Decani commendatio-nem Cancellarius publicum examen certis die et hora con-stituet. Ad constitutum diem Candidato duo Themata mane inqueeius diei aurora in Collegii aestuario magno proponuntor, ad quaehora secunda pomeridiana respondebit, praesentibus Cancellario,Decano et aliis Consilii studii huius Doctoribus. Examine per-fecto Candidatus ueniam precatus exeat, donec Inquisitores de eiusresponsione consultarint ac sententias suas in praesentia Cancellariidixerint. Quod si singulorum suffragiis, cui doctorei concernanturhonores, dignus iudicatus fuerit Candidatus, tum illi pro conse-quenda, ut uocant, Licentia Cancellarius diem designet.

Constituto die Cancellarius in publico studiosorum a Decanosolenniter indicto conuentu Candidato licentiam in Aula vniuer-sitatis scholae huius conferat. Qua collata mox in D o c t o r e mab aliquo, quem ordo poposcerit, studii huius ordinario professoreiisdem loco et hora creetur, qui et ipse honeste pro consuetudinehorum temporum uestitus orationem iis quae geruntur consen-taneam habebit, utque singula ordine fiant diligenter curabit.