Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
313
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1538.

313

riam denuo reuocabuntur. Disputationis praeses, nisi cum respon-dentem deficere uincique senserit, ne interloquitor. Decanus cumreliquis huius studii ordinariis professoribus toto disputationistempore assidento aut multam dimidiati florini soluunto. Dispu-tationes aestate hora sexta incipiuntor, hyeme septima. Singuliqui medicinae nomina dederunt studiosi, singulis disputationibusaliquod suae eruditionis specimen exhibento atque argumentacontra respondentem proferunto, quod qui facere neglexerit, adbonorum petitionem ne admittitor.

De feriis.

Titulus II IT.

Singuli Doctores ordinarie docentes singulis diebus publicehoram unam in scholis medicis praelegunto, demptis uncatio-nibus ac feriis, quae communes illis cum professoribus Theo-logiae sunto. Vacationum uero haec erunt tempora. PrimoA festo diui Thomae apostoli usque ad Epiphaniae diem. Se-cundo Ab Estomihi usque ad dominicam Inuocauit. Tertioa die Palmarum in octauum paschatos. Quarto A uigilia pen-tecostes usque ad Trinitatis festa. Quo tempore doctores cumstudiosis rura ac montes ad uisendas herbas iam recens enatasac teneras petunto. Quinto A die sexta Julii usque ad deci-mum Augusti, hoc est Laurentii diem. Quo iterum tempore Doc-tores cum studiosis ad uisendas plautas floribus ac semine prae-gnantes rura et agros adeunto. Sexto A Michaelis festo usquead diui Lucae diem. Septimo His duo in singulis nundinisdies adduntor. Festa, quae uocaut Collegii, communia cum Theo-logiae professoribus erunt dies conuersionis diui Pauli, Gregoriisummi pontificis, Ambrosii episcopi, Georgii, diui Marci, Visita-tionis Mariae, Assumptionis Mariae, Augustini, Natiuitatis Mariae,Cosmae et Damiani, Martini, Catharinae, Nicolai. Item dies Jo-uis, quamuis illa hebdomada aliae interciderint feriae. Cessabuntdenique a docendi munere iis diebus, quibus de ritu religionisnostrae festa in ecclesia celebrabuntur.

1 Von späterer Hand ist der Tag des Augustin gestrichen und Aller- .heiligen eingefügt.