310
Facultas medica.
De huius studii ad 111 i 11 istrationis principe, quidecanus d i c i t u r.
Titulus I.
Intra octauum, quo Rector Vniuersitatis scholae huius de-signatus magistratum iniit diem, illius temporis Decanus con-silium studii medicinae, in quo nulli nisi qui ut ordinarie medi-cinam doceant ah Vniuersitate huius scholae conducti sunt cen-sentor , ad designandum semestris temporis D e c a n u mconuocet, ubi illi sane is demandetur honor, cui plurimi suffragatisint, et quem ordo poposcerit, a seniore enim ad iuniorem et abhoc rursus ad illum progrediendum. Designatus Decanus statimmagistratum ineat, quod si intra unius diei spatium facere ne-glexerit et delatum .sibi magistratum accipere sine iusta excu-satione recusarit, multam aerario studii medicinae soluito duumlioiinorum.
J u s i u r a n d u m Decani.
Juret uelle res studii medicinae ac munus sibi delatum cu-rare diligenter, quod facere se conueniens sit haud uegligere,neque quicquam quod huic studio damno esse possit machinari.Libros, signum, pecuniam, literas, denique singula, quae a priorissemestris Decano in arca reposita acceperit, accurata diligentiaet fidelitate custodire. Intra octo dierum spatium, quo magistratuabierit, rationes deponere apud studii medicinae consiliarios, etsi quid ullius rei aut nummorum desit, mox numerata pecuniasarcire.
Officium Decani.
Ne abesto oppido ultra dies quatuordecim nisi permissioneConsilii studii huius, cumque hac in Suum locum seniore ex con-siliariis substituto aut nouo, si qua necessitas urgeat, Decano de-signato. Nomina illorum, qui sub magistratu suo doctoreos con-secuti sunt honores singulatim in albo studii huius perscriptahabeto, anno ac die additis. Omnibus studii huius doctoreoshonores in Vniuersitate scholae huius consecutis, si eius rei te-stimonium exigant, diplomata ac literas testes, forma