Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
303
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1497.

303

De d o c t o r i b u s regentibus.

Ordinamus vt quilibet doctor facultatis actu legeus Singulisannis saltem semel disputationem faciat Semper duas dispu-tando questiones, vnam theoricam alteram vero practicam Sabpena in ordinatione contenta Item quod scolaribus disputare uo-lentibus rogatus presideat. In disputatione quoque doctoris omnesalii facultatis doctores compareant et intersint.

Insuper statuimus quod quilibet legens doctor singulis pri-uatis diebus vnam lectionem in scolis publicis legat diligenter,Exceptis vacationibus, que sunt A Vigilia S. Thome Apo-stoli vsque ad Epiphaniam domini inclusiue Ab Estomichi vsquead Inuocauit A vigilia palmarum vsque ad octauas pasce Item avigilia pentliecostes vsque ad diem octauum Et autumnali temporeper duos integros menses Quibus Scolares practicam videre etsimplicia campestria puta herbas radices etc. querere et earumvirtutes studio agnosere debent. Excepta quoque volumus essefesta collegii, que sunt festum kathedre S. Petri, Gregorii, Am-brosii, Nundinarum per duos dies, Visitationis Beate virginis,Jheronymi, Dijonisii, Cosme et Damiani, Luce, Conceptionis Beatevirginis Et si quod aliud vniuersitas duxerit feriandum adjectisferiis quintis, dum integra fuerit ebdomada. Excusatumque ha-bere phisicum volumus, si interdum ad venerabiles viros aut ma-tronas honestas causa medendi ierit Si tamen hoc rarius fiatlectionesque medio tempore neglectas vacantiarum tempore prolibito Scolarium recuperauerit.

De libris legendis. __

Statuimus preterea, quod m ane legens ordinariam p r i m oanno legat libros artis siue tegni Galieni Secundo annoprimum librum canonum Auicenne quo ad primas fen eius,tertio anno Amphorismos Ypocritis cum pronosticis autregimento acutorum eiusdem Semper cum commento Galieni.Legens vero post meridiem practice vno anno legat primamfen quarti canonis de febribus, cum secunda eiusdem de crisi etcriticis diebus. Secundo anno legat Rasim in nono libroad Almansorem regem cum fen quarta primi Aut legat duas veltres fen tertii canonis Auicenne principaliores prout Scola-