Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
299
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1539 . 299

huius inclytae scholae, quam stuclij iuris, ad quodcunque honorisfastigium euecti fueritis, augere, damna uero auertere.

Quartum caput est, Velle Licentiae aut Doctorea insigniain nulla alia Academia iterare aut repetere.

Quintum caput est, Velle, si oriatur de fide ChristianaDisputatio, et submittatur aut tradatur etiam nostris decisionibus,partes fidei et veritatis pro virili tueri, rationes contrarias et ca-uillationes penitus destruere.

Sextum caput est, Velle in honorum ac insignium prae-sentium gradus Doctorei adeptione sumptus facere non inhonestosaut illicitos, sed conuenientes et tales, quales sunt a Juribus ipsispraefiniti et statuti, et non ultra. Et postremum, contra ea om-nia, quae nunc dicta et praelecta uobis sunt, nihil neque doloneque fraude unquam admittere.

Jur amenta C an di dato rum ad primam lauream, quaeB a c c a 1 a u r e i s confertur.

Primum est, quod iurabitis, uelle obedientiam et studiumobtemperandi Decano uestro, postea Collegio Stuclij Juris prae-stare, nullum legitimum decretare imperium. Porro eidem quo-que Decano et Doetoribus in iure praelegentibus, r euer enter as-surgere, honorem et venerationem deferre. Simili ratione iura-bitis, uelle bonum et utilitatem Vniuersitatis huius scholae, prae-cipue autem studij Juris, pro virili augere, ad quamcunque hono-ris aut fortunae eminentiam perueniatis, et in bis nihil nequedolo neque fraude admittere.

De offitio ministrorum publicorum.

Ministri publici, qui et pedelli uocantur, promittant per fidemiuramenti et sub poena periurij, Decano praesentibus omnibusquotquot in Collegio studij iuris sunt, se iussibus et mandatisDecani et Doctorum et delegato muneri diligenter auscultaturos esse.

Tempore quo legitur et designatur nouus Decanus, iterum,nisi uelint abdicari, in officio retineri petant.

Officium Ministri seruientis Decano.

Aedes Decani, si saepius non uacet, omni die semel intrato.Vbi iussus est, Doctores diligenter conuocato, Scholas emundato,