Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
294
Einzelbild herunterladen
 

294

Facultas Juridica.

iudicauerint, ad Dominum Cancellarium eum deducunto et satis,probatum eum sibi esse testimonium sub iuramento credulitatisferunto. Porro Cancellarius ad examen publicum admittere eumnon differto, diem et horam quibus nouae materiae ei proponan-tur, praefinito.

De publico Examine cum Candidato ad licentiam

instituen do.

Si dies praefinita adfulserit, surgente aurora, quam primumpotest Candidatus, templum ingreditor et ibi Doctores expectato,qui inuocatione Spiritus sancti prius adbibita, in secretum Eccle-siae locum concedunto. Debent enim inire consilium, quos trac-tatus aut quae puncta rursus illi committere et proponere uelint,et si consilio maturato in ea re conclusum est, Decano delegeturtota statim materia, illi demandanda eo modo, ut sequitur.

Petenti se submittere publico examini pro consequenda li-centia saltem in Jure Canonico statui debent et demandari duotractatus, vnus in Decretalibus, alter uero in Decreto. In distinc-tionibus tamen norint nihil examinandum debere proponi. Pariratione, qui subit examen in Jure Ciuili, respondebit ad duostractatus, quorum alter ex Codice , alter ex Digesto veteri ipsidesignetur, sumptis ad boc tantum locis ordinariis.

Eos tractatus uel puncta (ut allegauimus) eodem postea diehora pomeridiana secunda Candidatus primum coram Cancellarioet consilio professionis Juridicae recitato, cuius forma etiam suprade officio Decani descripta est; finita ea recitatione, faciant cumeo professores periculum ingenij et eruditionis et progressus stu-dij, ingenijque vires explorent. Qui si ad finem huius materiaeresponderit, paulisper dimittitor, ut interim Examinatores de re-sponsionibus et eruditione eius consultent, et an idoneum esse,et dignum probent, aut indignum iudicent, sententias dicant. Etsi illorum testimonio probetur dignus, Cancellarius ad certumdiem publico indicto conuentu Candidato licentiam conferet, cuisi cordi sedet, poterit, modo Collegio Doctorum quoque probetur,eadem die doctorea insignia suscipere.

Quacunque ex legitima etiam causa Doctor quispiam absensfuerit, quando Candidatus pro quouis gradu caeteris Doctoribus