Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
291
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1539.

291

Interim iurabit Domino Decano, quocl uelit, quoquomodo in-dicium de se cadat, ad repulsam uel ad ignominiam, obedientiamtamen et uenerationem praeceptoribus suis praestare nihilque perse uel per alium suo nomine quod irae aut uindictae suspicionemarguat, machinari. Pariter promittat ex bona fide et pro veri-tate ad interrogata se responsurum esse, postea dimittatur etresponsum Facultatis expectet.

Interim Consiliarij deliberent et conferant inter se,' ne quodad legitimum tempus istius studij, ad statuta et ordinationespertinet, Candidatus parum absoluerit, neue maiores defectus ineo comperiantur, ut admitti nefas sit, quibus diligenter exploratis,responsum ei dabunt.

Vt Baccalaureus quis in iure creetur, per certa indiciauel si uisum fuerit consilio, per iuramentum suum duos annoscum dimidio iuris studio, propter quod hunc honorem petit, in-uigilasse se probato, neque satis est, nisi eas lectiones, quas au-thoritas praeceptorum ordinauerit, et in ea Vniuersitate, cui pri-uilegia concessa sint, audiuisse, intra hoc spatium doceat. Poterittamen facultas probata Candidati industria ex praescripto tem-pore dimidium annum remittere, sed adhuc requiritur, ut procirculo, quem uocant, publice semel responderit.

His ita ex Decreto Consilij expeditis et praemissis Candidatopraefinietur dies, quo praeceptorum suorum iudicio et examinise submittat, et Deputatus illi ordinarius mane materiam in eoJure, quo gradum sibi decerni petit, respondendi proponat. Eo-dem porro die hora pomeridiana secunda uel tertia ex senten-tia ordinarij Doctoris designatam sibi materiam primum reci-tato, postea ad eandem Doctoribus secundum interrogata sua re-spondeto.

Sed et Ordinarius qua hora, quo loco et cuius materiae exa-mine inquirendus sit Candidatus, Doctoribus quorum praesentiaet testimonio illic opus erit, per literas et ministrum indicato.Qui finito examine iurent, se nolle moueri amore uel odio, nequealiter acfmissuros Candidatum, nisi idoneum compererint aut ho-nore isto dignum existimarint. Quod si, ut iste honor ei con-feratur, singulorum sufiragijs dignus iudicatus fuerit, praefiniaturiterum dies, quo Delegatus eum Ordinarius proposita tamen quae-stione, quam tractet, Baccalaureum publice et solemniter creet.

19*