Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
284
Einzelbild herunterladen
 

284

Facultas Juridica.

cultatis artium ambarum viarum Et si tres fuerint, vitra etiamadmitti non debent, tunc facultas habet expensas prandii ordinare

Statuimus quod facultas ordinare debeat, que persone vitrabirretatos i n u i t a r i debeant de officialibus comitibus et fratribusordinum Et qualitatem prandii et collationis per se vel alios de-putatos disponere et vnum deputare, qui tertia die ante actumpersonas inuitandas inuitare debeat Sed promouendus de orna-mentis et vasis argenteis prouidere teneatur.

Item statuimus quod licentiandus inter assumendum licen-tiam in ipso actu publice legat vnum capitulum in decretalibusvel vnam legem, si in iure ciuili vel eligat prout ipsi placuerit,si in vtroque promoueatur. Et peracta collatione post exhibitasconfectiones ipse licentiandus agat gratias hiis qui actui inter-fuerint Et si duo sunt, vnus legat, alter referat gratias. Itemstent simul licentiandi in inferiori kathedra, doctorandi vero insuperiori.

Juramentum 1 i c e n t i a n d o r u m.

Statuimus quod quilibet licentiandus antequam promoueaturiuret infrascriptos articulos, tangendo crucem in cedula signatam.

Primo iurabitis quod inantea obediens esse velitis decanoinclite facultatis iuridice totique facultati in licitis et honestis.

Secundo quod tam Rectori et Cancellario quam decano iuri-dice facultatis et eorum vices gerentibus nec non doctoribus ineadem facultate regentibus decentem reuerentiam et honoremdeferatis.

Tertio quod bonum et vtilitatem huius alme Yniuersitatiset facultatis iuridice proposse procurabitis ad quemcunque statumvos peruenire contigerit.

Quarto quod hunc gradum licentie et etiam insignia docto-ralia in nulla alia vniuersitate resumatis vel assumatis.

Quinto quod si contigerit vos determinare vel respondere inmateria fidei veritatem concernente , quod partem fidei tenebitiset rationes contrarias proposse dissoluetis.

Sexto quod non exponetis in vestris principiis pro assump-tione gradus vitra summam contentam in Clementina secundade magistris Dolo et fraude in predictis omnibus et singulisamotis.