Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
280
Einzelbild herunterladen
 

280

Facultas Juridica.

uerit per biennium possit facultas dispensare, vt in vtroque iurepromoneatur.

Promouendus itaque ad gradum licentie adeat decanum fa-cultatis iuridice, qui congregabit doctores regentes in ea , coramquibus primo iuret, vt supra de Bacca-laureando disponitur, Deindedoceat se compleuisse, vt supra propositum est statutum. Quoper facultatem ad examen admisso designentur sibi promotoreset compromotores iuxta statutum sequens.

Statuimus quod promotor principalis in iure cano-nico licentiandi sit ordinarius eiusdem iuris Compromotores de-bent esse habentes lecturas nouorum iurium et extraordinariamiuris canonici. In defectum autem illorum decanus pro tempore,si non est de numero legentium, in eo iure alius precedens de-beat esse vnus de illis tribus promotoribus. Promotor veroprincipalis in iure ciuili debet esse ordinarius, eiusdemcompromotores vero volumus esse obtinentes lecturas in Digestiset Institutis. In defectum vero habeat locum, quod supra statuitur.Si vero promouendus cupiat promoneri in vtroque, tunc debethabere duos promotores et in quolibet iure duos compromotoresut supra expressum est.

Statuimus quod promouendo admisso et promotoribus de-signatis Ordinarius cum aliis promotoribus assignent sibi diem,quo mane sibi puncta designent pro examine priuato ineo iure, in quo promoueri desiderat. Que eodem die post pran-dium hora secunda vel tertia prout examinatoribus placuerit re-citabit et ad ea respondebit. Quo peracto si non omnes tres eumad gradum huiusmodi sufficientem crediderint, repellatur pro hacvice, premisso per eos iuramento quod nec odio nec amore adhoc moueantur. Si vero omnes tres simul eum sufficientemiudicauerint, poterunt eundem domino Cancellario presentare,coram quo de eiusdem sufficientia prestabunt iuramentum cre-dulitatis. Quo facto dominus Cancellarius aperiet sibi examenpublic um designando diem et horam pro punctis eidem as-signandis.

Quo die adueniente licentiandus manius quo fieri potestdisponat legi missam de spiritu sancto, cui intersint singuli doc-tores in facultate regentes, oblaturi ad altare de peccunia promo-nendi. Missa vero peracta intrent doctores Sacristiam et ibi inter se