FACULTAS JURIDICA.
i.
STATUTA FACULTATIS JURIDICE 1495.
In nomine sancte ac indiuidue trinitatis Amen. Vt insignisnostre alme Vniuersitatis Tuwingen iuridica facultas pro supernapropaganda iustitia, qua vnicuiquc quod suum est donare consve-uit, iugiter vigere atque illius membra in lriis que divine veritativiciniora sunt videantur proficere Idcirco Nos Decanus et fa-cultas predicta statuta subscripta ab ipsius facultatis membris,prout vnumquodque in genere vel in specie concernere videntur,fideliter seruanda decreuimus matura deliberatione ordinanda con-denda et instituenda Illaque diuino inuocato auxilio ordinamuset instituimus per presentes que subscripta sunt capitula conti-nenda, reseruata nobis potestate et facultate libera statuta liuius-modi mutandi minuendi augendi corrigendi declarandi et inter-pretandi prout rerum ac temporum causantibus euentibus visumfuerit expedire. In quorum fidem ac robur presentem rotulumhuiusmodi statuta in se continentem exinde fieri et sigilli facul-tatis nostre iussimus appensione communiri. Que etiam statutaper Vniuersitatem congregatam sunt confirmata anno millesimoquadringentesimo nonagesimo quinto.
Tenor statutorum facultatis iuridice.
Officium Decani.
Inprimis itaque statuimus, vt in die electionis noni Rectorisvel saltem infra octauam doctoribus regentibus in facultate suffi-cienter congregatis eligatur in decanum facultatis doctor,