268
Facultas theologica.
astringantur, nisi cum quartus accesserit eis ordinarius. Si tamenipsi sua sponte actu et de presenti incipere vel continuare velintresumptiones prefatas, censeantur ipsi, cum vterque dimidiummodo supradicto resumendo compleuerit annum, eam que ad sepertinebit resumptionem perfecisse, ita vt illa decursa et completa,reliqui duo ordinarii pro sua sorte eis resumendo per reliquumdimidium annum succedant.
Item si vnus ex quatuor ordinariis diuturnam vt supra inci-deret infirmitatem , reliqui tres illius egrotantis vel valitudinariiresumptionem vel collationem aut disputationem, prout etiam inordinatione disponitur ', perficere non sint astricti. Nichilominustamen in tali casu quiuis eorundem trium eam, que ad se ipsumattinet, collationem et disputationes ordinarias atque resumptionessuam contingentes personam explere studeat. Ne vero ordinariamlectionem, que quartum ordinarium et egrotantem ex ordine re-spiceret, omnimodo vacare contingat, volumus atque ordinamus,vt in tali casu nicbilominus tres reliqui eandem lectionem ordi-nariam per vnum ex eis, secundum quod de hoc inter se conue-nerint, perficere curent atque studeant, in cuius oneris pariteret resumptionum predictarum releuamen atque recompensam eos-dem tres absoluimus ab eo onere, quod in ordinatione principiset patroni nostri disponitur, scilicet quod si ex tribus ordinariisvnum in diutinam valitudinem incidere contingeret, duo reliquieiusdem lectionem ordinariam prouidere sint astricti. Unde intali casu, quo ordinariorum numerus valentium legere ad duali-tatem redigeretur, reliquis duobus adhuc viuentibus sed egrotan-tibus, volumus quod uterque legere valentium non sit obligatusnisi ad prouidendum sue proprie lectioni ordinarie, quam scilicetquarto die perficere tenetur, pariter et resumptioni cum vnicadisputatione ordinaria atque vna collatione.
Preterea quandocunque stipendium aliquod vni ex quatuorsupradictis magistris theologie. ordinariis debitum vacare permortem vel resignationem aut aliter contigerit, ex tunc nequa-quam ceteros tres ad supradictas vel vllas resumptiones astrin-gimus, donec et quousque quartus eisdem cum stipendio accesserit.Et idem si duo stipendia modo supradicto vacauerint, obseruariplacuit.
1 s. S. 86.