■4
30. Bekanntmachung unentgeltl. Unterricht betreffend 1522. 133
Itaque bonis ingeniis velut egregiis plantis certa sunt loca desti-nata, in quibus semotis impedimentis praesignia sapientiae cul-mina inolescere possent. In baue rem Alexandriani Aegyptus,Tharsum Cilicia, matrem artium Athenas tanquam augustum phi-losophiae sacrarium selegit Graecia. Sed et cultores , hoc eststudiorum praeceptores adhibiti, qui nuper sata rigarent, colerent-que plantaria. Congratulaturque ita M. Tullius Ciceroni filio,Athenas ad Cratippum discendi gratia misso, quod eum exem-plis vrbs, doctrina praeceptor augere posset. Gratiam diis habuitPhilippus terrae Macedoniae regnator, quod Alexandrum filiumAristotelis temporibus nasci contigisset. Sic Neroni Senecam,Traiano Plutarchum, Carolo illi Magno suum cessisse Alcuinumreperimus. Temporis deinde progressu cum rebus gerendis eru-ditos deesse non posse censerent principes, honore ac dignitatumpraerogatiua literarum coinmendauerunt gymnasia, Pontifices im-munitatem addidere. Igitur Eberhakdus Probus Wirtenbergen-sium Dux primus, vir ad pacem natus, videns suam Rempubli-cam hominum egere doctorum opera, qlios incredibili prosecutus estbeneuolentia, studiorum Vniuersitatem auctoritate Apostolica etimperiali, in oppido Tübingens i prudentissima fundauit ordi-natione, qua cauetur, vt:
In sacra Theologia ordinarii Doctores quatuor.
In Jure Pontificio et Imperiali sex.
In Medicina Theorica Practicaque duo.
In morali Philosophia collegiati duo.
In Poetica Oratoriaque duo.
In Philosophia naturali ac rationali duobus incontuberniis magistri decem per singulos dies statis horis suasprofiteantur lectiones, perpetuisque ftraeantur stipendiis. Gymna-siarchi insuper dicti studii perpendentes, quam magni sint artiumeffectus, nequid liberalibus abesset literis, et quo m at hem at i-c i s alumni liberius vacarent disciplinis, quibus Graecis nil fuitillustrius, magistrum Joannem Stofflee , Astronomum doctissi-mum vel Archimedi Syracusio non concedentem machinarum pe-ritia, publico conciliarunt honorario. Denique ex orbe illo dis-ciplinarum cyclopedia, ne quicquam ■ desiderari posset linguisediscendis, insignem eruditione cognitissima virum Jo. ReuchlinPhorcensem praefecerunt, qui Hebraeas Sanctasque ac G r a e-