20. Neue üedaction der Statuten 1500.
105
cruciari debeat squalore, 3° qui aliter quam premissum est perdiuini nostri saluatoris membra iurauerit maledixerit aut malig-natus fuerit, tribus diebus et noctibus modo premisso carcerisangustia veniat affligendus.
De pace mandanda.
Conclusit vniuersitas, quod quiuis vniuersitati incorporatus,membris eiusdem altercantibus seu alias se molestantibus, vbi ve-risimiliter verbera sequi possint, pacem mandare habeat [f. 53 v].
De non accedendo sacrario.
Item nullus baccalaureus siue scolaris die festa temporem isse in choro circa angulos ad sacristiam vel testudinem du-centes sese quomodolibet locet sub pena trium denariorum. Nullusetiam predictorum sese circa ianuas chori aut in sedile circacancellos post altare parochiale vel primum vel secundum pul-pitum in ingressu chori occurrens locet sui) pena preexpressa.Verum talis circa tertium pulpitum, vbi chorus canere consue-uit, stare et canere ymitando tamen cantum et directionem re-gentis poterit, [f. 53 v].
De non liberando vinctum incarceratum.
Quia nostre vniuersitatis supposita eos qui pro delicto et exces-sibus ad carcerem per decretum vniuersitatis iudicati sunt, de ma-nibus pedellorum preconum aut aliorum huiusmodi incarcerandosducentium eripere et prorsus liberare presumpserunt aut etiamemancipare vi de carcere, in quo recludi solent vel iam inclusi sunt,vtque suum propositum et iutentum efficatius nanciscantur, recu-sarunt bursalia exercicia et actus scolasticos solito more audirenon sine quadam conspiratione etc. Sed quia res ipsa aliqua, sinon opponatur, maiora incommoda gignere posset, iccirco almanostra vniuersitas inhibendum per presentes duxit et prohibetsub prestiti iuramenti debito et pena exclusionis perpetue abvniuersitate aut correctionis publice virgarum duorum seniorum huicmachinationi interessentium pro tempore, ne huiusmodi temerariisausibus, vt premittitur, quisquam se inmisceat consilium velauxilium prestando [f. 54].