Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
66
Einzelbild herunterladen
 

66

8. Statuten vom 9. Okt. 1477.

Expense huius Misse.

Celebranti Missam duo dentur solidi hallenses Legenti euan-gelium sex denarii Legenti epistolam totidem Rectori scolariumduo solidi hallenses Organiste duo solidi hallenses Illius seruitoritres denarii Edituo sex denarii Ast demum inter pauperes quatuorsolidi hallenses cum dimidio distribuantur.

Demum in euentum in quem Doctorem vel Licentiatum su-periorum facultatum nostre vniuersitatis viam vniuerse carnismigrare contigerit Volumus funus illius ad sepulcrum per vni-uersitatem conuocatam, debita subsalua processione conduci Ipsamquoque vniuersitatem vigiliis et Misse defunctorum esse presen-tem Idem esse volumus et fieri de quolibet Magistro facultatisartium.

Licet autem (vt placuit Aristoteli) non sit premium dandumInuentoribus nonarum legum Ideoque frequens legum mutatio in-stabilitatem parturit Nichilominus tamen volumus et statuimus,vt quotiens vrgens necessitas, aut vniuersitatis euidens utilitas,euiusuis statuti exegerit mutationem interpretationem abroga-tionem aut noni statuti editionem Extunc liiis, qui ex statutorepresentant vniuersitatem, cum expresso scitu et voluntate illu-stris domini nostri domini patroni, vocato etiam ad hoc dominoCancellario Juxta casuum emergentium ac temporum exigentiamet qualitatem, huiusmodi statrrta condant innouent emendent at-que reforment, que similiter in suo robore persistere volumusac si per nos essent condita innouata, emendata et reformataAlioquin decernimus irritum per presentes et inane, si secus aquoquam attemptatum fuerit.

Univ. Archiv Mh. I, 4. Pergament mit Siegel des Abts.