Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
64
Einzelbild herunterladen
 

64

8. Statuten vom 9. Okt. 1477.

vniuersitatis et suppositorum illius suum officium exercebit Se-creta quoque non reuelabit, neque pro abusoribus priuilegiorumet transgressoribus statutorum scienter scribat Acta denique ac-titata mandata actus iudiciarios et vniuersitatis conclusa studiosenotet, propter quod vnum florenum renensem in computo cuius-libet antiqui Rectoris de fisco vniuersitatis leuare habebit Saluonichilominus sibi competente salario per vniuersitatem taxando,si vel vniuersitati vel illius suppositis quicquam scripserit.

Item statuimus similiter quod p e d e 11 i, antequam admit-tantur, etiam intitulandorum iuramentum in manibus Rectorisiurent Quodque suum officium fideliter exercere, secreta vniuer-sitatis vel Magistrorum (si que audierint) non reuelare, atqueillis honorem decentem vbique impendere velint.

Item officium sit p e d e 11 o r u m omni die mane et vespereRectorem visitare et ab illo, anne eius egeat ministerio, inqui-rere Indilate Rectoris mandatis parere, festa et vacationes lec-tiones et disputationes ac alia huiusmodi per scolas ordinarielegentium proclamare, congregationes fideliter intimare Rectoremcum virgis honeste conducere Actibus Doctorum et Magistroruminteresse Singularum facultatum decanos omni die visitare eteorum mandatis parere, Non iuratos ad congregationem venientesRectori reuelare, Non intitulatos legentibus (vt coram eis nonlegant) denunciare, penales omnes in proprium registrum con-scribere Et alia consimilia facere, prout in vniuersitatibus fiericonsueuit sub pena priuationis salarii.

Item volumus similiter quod p e d e 11 u s communis, non possitse absentare extra ciuitatem per integrum diem sine Rectoris li-centia Neque per triduum preter licentiam quatuor decanorumQuod si secus fecerit, officio suo sit priuatus.

Item in renumerationem laborum eiusdem et vt promptioremse in commissis exhibeat Volumus vt de taxa cuiuslibet intitu-landi, pedelli recipiant vnum solidum hallensem, A volente autemin primis banccis locari, quartam partem fioreni in sua intitula-tione. Exinde vero singulis annis in nouo anno honestam pro-pinam secundum sui status .exigentiam, ad locandum et preconi-sandum eundem habeat. Leuet denique de citatione duos denariosac de arresto quatuor denarios A promouendis vero iuxta statu-tum de pecunia a promouendis exigenda Et ultimo a sinlugis