8. Statuten vom 9. Okt. 1477.
61
aut quid et quantum iutitulationis tempore soluerit. Et si minusreperiatur, quam tenor sit statuti, aut suppleat residuum integre,vel non promoneatur, nisi rationabilis causa in matricula vniuer-sitatis expressa eundem excuset.
Item volumus et declaramus, vt faciens contra statuta vni-uersitatis periurium non incurrat Nisi statutum violatumhoc contineat expresse Non obstante quod quilibet intitulatusstatuta et statuenda pro posse et nosse iurauerit obseruare Sedeo casu solum peuam in Statuto contentam, aut si non exprimi-tur, incurrat arbitrariam.
De ordine facultatum et suppositorum locatione.
Quia nulla Yniuersitas poterit alia ratione subsistere,- nisimagnus eam differentie ordo conseruet Statuimus, vt nullus detra-hat facultati cui quam in scolis collationibus exercitiis principiisvel alias vbicunque Sed quelibet facultas in suo seruetur honore.Si quis vero de opposito conuictus fuerit Doctor vel Magister, sitactu ab actibus scolasticis suspensus et a consilio vniuersitatis,donec secundum dictamen vniuersitatis emendam fecerit sufficien-tem vniuersitati et facultati quam offendit.
Statuimus preterea, quod in sessionibus p r i m u m 1 o c u mhabeant atque teneant Magistri tbeologie Secundum Doctoresdecretorum Tertium Doctores legum Salua ordinatione, quamdomini Canoniste et Legiste inter se sine aliorum preiudicioduxerint forsitan faciendam Quartum Doctores medicine Posthos Magistri artium in suo ordine. Prelati vero, vtputaEpiscopi Abbates Prepositi Decani, siue Duces Comites BaronesNobiles Militares, dummodo tamen soluenda tam vniuersitati quampedello soluerint Nec non Magistri aliarum vniuersitatum ad ali-quam facultatum non recepti Similiter Baccalaurei superiorumtrium facultatum iuxta decentiam status vniuscuiusque in banccisex opposito eleuatis collocari debeant. Si autem circa locationemalicuius cuiuscunque status aliqua generetur ambiguitas DebetRector pro tempore ante locationem istius Decanos quatuor fa-cultatum conuocare et de eorum consensu iuxta formam statutisequentis locum competentem assignare eidem. Volumus etiam,quod pedeilus quolibet medio anno Registrum personarum