Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
42
Einzelbild herunterladen
 

42

8. Statuten vom 0. Okt. 1477.

Item statuimus quod nullus possit repetere publice, si sitDoctor vel Magister de gremio alterius vniuersitatis sine licentiafacultatis in qua intendit repetere. Si quis autem contrariumpresumpserit , nullum suppositum vniuersitatis presumat in-teresse.

De votis per vniuersitatem prestandis.

Cum infinitas multis in iuris articulis reprobetur, volumuset statuimus, quod omnes regentes in superioribus facultatibus,Quatuor in artibus Magistri regentes, quorum semper duo exCollegiatis adminus sint a facultate electi, singuli de singulisviis, vna cum Rectore vniuersitatis ac decano facultatis artiumin omnibus negotiis vniuersitatem concernentibus, totamvniuer-sitatem representare habeant et representent. Et quidquidex omnium vel maioris partis eorundem votis resultauerit, firmummaneat et ratum habeatur. Si vero parilitas votorum euenerit,extunc dominus Rector aut eius vicem gerens, vni partium, quesibi secundum conscientiam suam videbitur meliori ratione inniti,accedere atque concludere potest. Quodsi aliqua facultatum ne-gligens vel presens non fuerit, residue partes eius negligentiasiue absentia non obstante, procedendi atque concludendi in cau-sis occurrentibus liberam habeant potestatem, lmiusmodi etiamconclusa absentes rata habere teneantur.

Juramentum representantium vniuersitatem.

Jurabitis primo quod eligetis deliberabitis et votabitis fide-liter ad honorem dei et vniuersitatis vtilitatem et laudem Adproposita per Rectorem vel eius locum tenentem, secundumquod ratio vestra dictat, secluso amore odio pretio prece aut quo-cunque alio iuditium peruertente Secundo quod conuentionesspeciales seu partiales cum aliis non faciatis, neque vocem priuspromittetis vel vendetis Tertio quod secreta vniuersitatis con-silia et maxime que Rector decreuerit non reuelanda, nonreuelabitis Quarto quod parebitis Rectoris mandatis iuxta for-mam statutorum Quinto quod nichil attemptabitis in consi-lio vel extra, quod sit contra statum dominii et ordinationem