Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
305
Einzelbild herunterladen
 

METAMOIiniOSEON LIB. XIII. 305

lila nocte niilii Troiae victoria parta est:

Pergama tum vici, quum vinoi posse coegi.

Dcsine Tydiden vultuque et murmure nobis SSO

ostentare meum: pars est sua laudis in illo.

Nec tu, quum socia clypeum pro classe tenebas,solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus;qui, nisi pugnacem sciret sapiente minoremesse, nec indomitae deberi praemia dexlrae, 355

ipse' quoque liaec peteret: peteret moderatior Aiax,Eurypylusque ferox, claroque Andremone natus,nec minus Idomeneus, j5atriaque creatus eademMeriones: peteret maioris frater Atridae.

Quippe manu fortes (nec sunt tibi Marte secundi,) 300

consiliis cessere meis. Tibi dextera bello

utilis; ingenium est,quod eget moderamine nostro.

Tu vires sine mente geris: mihi cura futuri est.

Tu pugnare potes: pugnandi tempora mecumeligit Atrides. Tu tantum corpore prodes; 365

nos animo. Quantoque ratem qui tempcrat, anteitremigis officium, quanto dux milite maior;tantum ego te supero. Nec non in corpore nostropectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

At vos, o proceres, vigili date praemia vestro: 370

proque tot annorum curis, quas anxius egi,liunc titulum meritis pensandum reddito nostris.

Iam labor in fine est: obstantia fata removi:altaque, posse capi faciendo, Pergama cepi.

Per spes nunc socias, casuraque moeni'a Troum, 375perque deos oro, quos hosti nuper ademi;per, si quid superest, quod sit sapienter agendum;siquid adhuc audax, ex praecipitique petendum

est;

si Troiae fatis aliquid restare putatis;

Ovid. T. II.

U