Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
275
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPIIOSEON LIB. XU. 275

Atque novem voluores in belli digerit annos.

Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,fit lapis, et servat serpentis imagine saxum.

Perrnanet Aouiis Nereus violentus in undis:bellaque non transfert: et sunt, qui parcere TroiaeNeptunum credant; quia moenia fecerat urbis.

At non Thestorides. Nec enim nescitve tacetvosanguine virgineo placandam virginis iramesse deae. Poslquam pietatem publica caussa,rexque patrern vicit, casturaque datura cruoremflentibus ante aram stetit Iphigenia ministris;victa dea est; nubemque oculis obiecit; et interofficium turbamque sacri vocesque precantumsupposita fertur mutasse Mycenida cerva.

Ergoubi, qua decuit, lenita est caede Diana,et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit:accipiunt ventos a tergo mille carinae:multaque perpessae Phrygia potiuntur arena.

Orbe locus medio est inter terrasque fretumquecoelestesque plagas, triplicis confinia mundi:unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,inspicilur, penetratque cavas vox omnis ad aures.Fama tonet, summaque domum sibi legit in arce:innumerosque aditus ac mille foramina tectisaddidit, et nullis inclusit limina portis.

Nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti:tota fremit, voeesque refert: iteratque, quodaudit.Nulla quies intus, nullaque silentia parte.

Nec tarnen est clamor, sed parvae murmura vocis :qualia de pelagi, si quis procul audiat, undisesse solent: qualemve sonum, quum Iupiter atrasincrepuit nubes, extrema tonitrua reddunt.

Atria turba teneut: veniunt leve yulgus, euntque:

S 2

25

30

35

40

45

50