58
P. OVIDII NASONIS
contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,totnatos, natasque, et, pignora cara, nepotes:
135 hos quoque iam iuvenes. Sed scilicet ultima
semper
exspectanda dies homini est; dicique bealusante obitum nemo supremaque funera debet.
Prima nepos inter res tot tibi, Cadme, seeundascaussa fuit luctus, alienaque coraua fronti140 addita, vosquecanessatiataesanguineherili.
At bene si quaeras, Fortunae crimen in illo,non scelus invenies. Quod enim scelus error ha-bebat?
Mons erat, infectus variarum caede ferarum:iamque dies medius rerum contraxerat umbrasr;
145 et Sol ex aequo meta distabat utraque;
quum iuvenis placido per devia lustra vagantesparticipes operum compellat llyantius ore:
Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum :fortunamque dies habuit satis. Altera lucem150 quum croceis evecta rotis Aurora reducet,
propositum repetemusopus: nuncPhoebus utraquedistat idem terra, finditque vaporibus arva.
Sistite opus praesens, nodosaque tollite lina.
Iussa yiri faciunt, intermittuntque laborem.
155 Yalliserat, piceis et acuta densa cupressu,nomine Gargaphie, succinctae cura Dianae :cuius in extremo est antrum nemorale recessu,arte laboratum nulla: simulaverat artemingenio Natura suo: nam pumice vivo,
160 et levibus tophis nativum duxerat arcum.
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda,margine gramineo patulos incinctus hiatus.
Hie dea silvarum, venatu fessa, solebat