36
P. OVIDXI NASONIS
Dixerat liaec Tellus: neque enim tolerare vaporemulterius potuit, neo dicere plura: suumqueretulit os in se propioraque Manibus antra.
At pater omnipotens, Superos testatus, etipsum,305 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fatointeritura gravi, summam petit arduus arcem,linde solet nubes latis inducere terris:unde movet tonitrus, vibrataque fulmina iactat.Sed neque, quas posset terris inducere, nubes310 tune habuit: nec, quos coelo demitteret, imbres.Intonat: et dextra libratum fulmen ab auremisit in aurigam: pariterque animaque rotisqueexpulit, et saevis compescuit ignibus ignes.Consternantur equi: et saltu in contraria facto315 colla iugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt.Illic frena iacent, illic temone revulsusaxis; in hac radii fractarum parte rotarum:sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,
320 volvitur in praeceps, longoque per aera tractufertur; ut interdum de coelo Stella sereno,etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patria diverso maximus orbeexcipit Eridanus: fumantiaque abluit ora.
325 Naiades Hesperiae trifida fumantia flamma
corpora dant tumulo: signantque hoc carmine
saxum:
,, Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni;quem si non tenuit, magnis tarnen excidit ausis. “Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro,
330 condiderat vultus : et si modo credimus, unumisse diem sine Sole ferunt. Incendia lumenpraebebant; aliquisque malo fuit usus in illo.