Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
35
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPHOSEONLIB.il. 33

cxanimata iacent. Ipsum quoque Nerea fama est,Doridaque, et natas, lejaidis latuisse sub antris.

Ter Neptunus aquis cum torvo brachia vultuexserere ausus erat: ter non tulit aeris ignes.

Alma tarnen Tellus, ut erat circumdata ponto,inter aquas pelagi, contractosque undique fontes,qui se condiderant in opacae viseera matris,suslulit omniferos collo tenus arida vultus,opposuitque manum fronti: magnoque tremoreomnia concutiens paulum subsedit; et infra,quam solet esse, fuit: sacraque ita voce locuta est:Si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,summe deüm? Liceat, periturae viribus ignis,igne periretuo, clademque auctore levare.

Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo;(presserat ora vapor;) tostos en adspice crines,inque oculis fumum et tantum super ora favillae;Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honoremofficiique refers, quod adunei vulnera aratri,rastrorumque fero, totoque exerceor anno?quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,humano generi, vobis quoque tura ministro?

Sed tarnen exitium fac me meruisse: quid undae,quid meruit frater? Cur illi tradita sorteaequora decrescunt, et ab aethere longius absunt?Quod si neo fratris, nec te mea gratia tangit;at coeli miserere tui. Circumspice utrinque;fumat uterque polus: quos si violaverit ignis,atria vestra ruent. Atlas en ipse laboral:vixque suis humeris candentem sustinet axem.

Si frcta, si terrae pereunt, si regia coeli;in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,si quid adhuc superest: et rerum consule summae.

C 2

270

275

280

285

290

295

300