METAMOKPIIOSEON LIB. I. 25
haec erit: et Stygias iubet hoc audire paludes.
Ut lenita dea est, vultus capit illa priores:fitque, quod ante fuit. Fugiunt de corpore setae:cornua decrescunt; fit luminis arclior orbis:contraliitur rictus: redeunt humerique manusque:ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
Do bove nil superest, formae nisi candor, in illa:officioque pedum Nymphe contenta duorumerigitur: metuitque Ioqui, ne more iuvencaemugiat: et timide verba intermissa retentat.
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.
Hinc Epaplius magni genitus de semine tandemcreditur esse Iovis: perque urbes iuncta parentitempla tonet. Fuit huic animis aequalis et annissole satus Phaethon: quem quondam magna lo-
quentem,
nec sibi cedentcm, Phoeboque parente superbum,non tulit Inachides: Matrique, ait, omnia demenscredis; et es tumidus geuitoris imagine falsi.Erubuit Phaethon, iramque pudoro repressit:et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem:Quoquo magis doleas, genetrix, ait: ille ego liber,illo ferox tacui. Pudet haec opprobria nobiset dici potuisse, et non potuisse refelli.
At tu, si modo sum coelesti stirpe creatus,edo notam tanti generis: meque assere coelo.
Dixit, et implicuit materno brachia collo:perque suum, Meropisque caput, taedasque so-
rorum,
traderet, oravit, veri sibi signa parentis.Ambiguuni est, Clymene precibus Phaethonüs,
an ira
mota magis dicti sibi criminis, ulraque coelo
740
745
750
755
760
765