P. OVIDII NASONIS
2
nec quidquam, nisi pondus inors; congestaque
eodem
non bene iunctarum discordia semina rerum.
10 Nullus adhuc mundo praebcbat lumina Titan ;nec nova crescendo roparabat cornua Phoebe;nec circumfuso pendcbat in aiire tellusponderibus librata suis: nec bracbia longomargine terrarum porrcxerat Amphitrite.
15 .Quaque fuit tellus, illic et pontus et aer.
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,lucis egens aer: nulli sua forma manebat;obstabatque aliis aliud, quia corpore in unofrigida pugnabant calidis, humentia siccis,
20 mollia cum duris, sine pondere babentia pondus.Ilanc deus et melior litem natura diremit:nam coelo terras, et terris abscidit undas ;et liquidum spisso socrevit ab aöre coelum.
Quae postquam evolvit, caecoque exemit aceryo,
25 dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere coeliemieuit, summaque locum sibi legit in arce.Proximus est aer illi levitate, locoque:densior his tellus, elementaque grandia traxit;
30 et pressa est gravitale sui. Circumfluus humorultima possedit, solidumque coercuit orbem.
Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum,congeriem seeuit, sectamque in membra redegit,principio terram, ne non aequalis ab omni35 parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.Tum freta dilfudit, rapidisque tumescere yentisiussit, et ambitae circumdare littora terrae.Addidit et fontes, et stagna immensa lacusque;fluminaque obliquis cinxit declivia ripis: