Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
261
Einzelbild herunterladen
 

A11T1S AMAX0RIAE LIB. III. 261

Hoc vos praecipue, niveae, clecet. hocubi vidi,

Oscula ferre liumero, qua patct, usque libet. 010Monstra maris Sirencs erant: quae voce canoraQuamlibet admissas dctinuere rates.

I-Iis sua Sisyphidcs auditis paene resolvitCorpora, nam sociis illita cera fuit.lies est blanda canor: discant cantare puellae. 3 1 5

Pro faeie multis vox sua lena fuit.

Et modo marmoreis referant audita theatris;

Et modo Niliacis carmina lusa modis.

Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistraNesciat arbitrio femina docta meo. 020

Saxa ferasque lyra movit Rhodopeius Orpheus,Tartareosque lacus, tergeminumque canem.

Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris,

Fecerunt muros ofliciosa novos.

Quamvis mutus erat, roci favisse putatur 3a5

Piscis, Arioniae fabula nota lyrae.

Disce etiani duplici genialia uaulia palmaVerrere: conveniunt dulcibus illa ioeis.

Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,

Sit quoque vinosi Teia Musa senis. 33o

Nota sit et Sappbo: quid enim lascivius illa?

Cuive pater j afri luditur arte Getae.

Et teneri possis carmen legisse Properti:

Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum.

Dictaque Varroni fulvis insignia villis 335

Vellera, germanae, Pbryxe, querenda tuae.

Et profugum Aenean, altae primordia Ilomae:

Quo nulluni Latio clarius extat opus.

Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis.

Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis. 34oAtque aliquis dicet, Nostri lege culta magistriCarmina, quis partes instruit ille duas.

Dcre tribus libris, titulus quos signat Amorum,

Elige, quod docili molliter ove legas.