Ali’ilS AMATORIAE L1B. III. 257
Nec rubor est emisse palam. venire videmusHerculis ante oculos, Virgincumque chorum.
Quid de veste loquar? nec ros, seginenta, requiro;
Nec quae bis Tyrio niurice lana rubes. 170
Cum tot prodierint pretio leviore colores;
Quis furor est, census corpore ferre suo?
Aeris ecce! color, tum cum sine nubibus aer,
Nec tepidus pluvias concitat Auster aquas.
Ecce! tibi similis, qui quondamPhryxon etHellen 175Diccris Inois eripuisse dolis.
Ilic undas imitatus,habet quoque nomenab undis:Credidcrim Nymplias hac ego veste tegi.
Ille crocum simulat: croceo velatur amictu,
lioscida luciferos cum Dea iungit equos. 180
Ilic Papbias luvrtos: hie purpureas amethystos,Albentesve rosas, Trei'ciamve gruem.
Nec glandes, Amarylli,tuae, nec amygdala desunt:
Et sua vellcribus nomina cera dedit.
Quot nova terra parit llores, cum vere tepenti i85Vitis agit gemmas; pigraque cedit liiems:
Lana tot, aut plures suecos bibit. elige certos:
Nam non conveniens Omnibus omnis erit.
Pulla decent niveas: BriseVda pulla decebant.
Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit. jgoAlba decent fuscas: albis, Cepbei, placebas.
Sic tibi vestitae pressa Seripbos erat.
Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas;
Neve forent duris aspera crura pilis!
Sed non Caucasea doceo de rupe puellas, ig5
Quaeque bibant undas, iYIyse Cai'ce, tuas.
Quid? si praecipiam, ne fuscet inertia dentes;
Oraque suscepta mane laventur aqua?
Scitis et iuducta candovem quaerere creta.
Sanguine quae vero non rubet; arte rubet. 200Arte supcrcilii confinia nuda repletis,
Parvaque sinceras velat aluta genas.
Ov. T. I. R