ART IS AMATORIAE LIB. III. 255
Dct tarnen ulla viro mulier, non cxpedit, inqius. gaQuid, nisi quam sumes, die mihi, perdis, aquai»!
Nee tos prostituit mea vox; sed vana timereDamna retat. damnis munera rcstra carent.
Sed me flaminibus venti maioris iturum,
Dum sumus in portu, prorehat aura levis. 100Ordior a cultu. cuitis bene Liber ab uvisProrenit; et culto stat seges alta solo.
FormaDei munus: formaquotaquaequesuperbit?
Pars vestrum tali munere magna caret.
Cura dabit faciem: facies neglecta peribit j 105
Idaliae similis sit licet illa Deae.
Corpora si vetercs non sic colucre puellac;
Nec veteres cultos sic habuere viros.
Si fuit Andromachetunicas induta valentes;
Quid mirum ? duri militis uxor erat. 110
Scilicet Aiaci coniux ornata venires,
Cui tegimen septem terga fuere boum.
Simplicitas rudis ante fuit; nunc aurea RomaEdomiti magnas possidet orbis opes.
Adspicc,quae nunc sunt Capitolia,quaeque fuerunt; 11 5Alterius dicas illa fuisse lovis.
Curia, concilio quae nunc dignissima tanto est,
De stipula, Tatio regna tenente, fuit.
Quae nunc subPhoebo ducibusquePalatia fulgent;
Quid, nisi araturis pascua bubus, crant? 120
Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natumGratulor: haec aetas moribus apta meis.
Non quia nunc terrae lentum subducitur auruni;
Lcctaque diverso littorc concha venit;
Ncc quia decrescunt effosso marmore montes: i;i 5
Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
Sed quia cultus adest; nec nostros mansitin annosRusticitas, priscis illa superstes avis.
Vos quoque non caris aures onerate lapillis,
Quos legit in viridi dccolor Indus aqua: i 5 o