248 P. OVIDII NASON1S
In nemore atque antris, non sub lovc, iuncta vo-luptas:
Tantarudi populo cura pudoris erat.
Gab At nunc nocturnis titulos imponimus actis:
Atque cmitur magno nil, nisi posse loqui.
Scilicct excuties omnes ubicunque puellas,
Cuilibet ut dicas, llaec quoque nostra fuit:
Ne desint, quas tu digitis ustendere possis;
63o Vt quamque attigeris, tabula turpis erit.
Parva querov: fingunt quidain,quaeveranegarent,Et nulli non sc concubuisse ferunt.
Corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tra-ctant:
Famaque, non tacto corpore, crimen habet.
635 I nunc, claude fores, custos odiose, puellae;
Et centum duris postibus adde seras.
Quid tuti superest, cum nominis extat adulter;
Et credi, quod non contigit esse, cupit?
Nos etiam veros parce prolitemur amores:
6*o Tectaque sunt solida mystica furta fide.l’arcite praecipue vitia exprobrare puellae,
Vtile quae multis dissimulas.se fuit.
Nee suus Andromedae color est obiectus ab illo,Mobilis in gemino cui pede penna fuit.
6'i5 Omnibus Andromache visa est spatiosior aequo:Vnus, qui modicam diceret, Ilector erat.
Quod male fers,assuesce: feresbene,multavetustasLenit: at incipiens omnia sentit amor.
Dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
65o Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet.
Mox eadem ventis, spatio durata, resistet,Firmaque adoptivas arbor liabebit opes.
Eximet ipsa dies omnes e corpore mendas:Quodque fuit vitium, desinit esse mora.
655 Fcrre novae nares taurorum terga recusaut:Assiduo domitas tempore fallit odor.