Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
220
Einzelbild herunterladen
 

220

P. OVIDII NASONIS

445 Spes tenet in tempus,semel est si credita,longum:lila quidem fallax, scd tarnen apta Dea est.

Si dederis aliquid, putcris ratione relinqui.

Praetcritum tulerit, perdideritque nihil.

At quod non dederis, scmper videarc daturus.

45o Sic dominum sterilis saepe f'efellit ager.

Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor:

Et revocat cupidas alea blanda manus.

Hoc opus, hie labor est: primo sine munere iungi.Ne dederit gratis, quae dedit, usque dabit.

455 Ergo eat, et blandis pcraretur litera verbis:Exploretque animos, primaque teiltet iter.Litera Cydippen, pomo perlata, fefellit:Inseiaque est verbis capta puella suis.

Disce bonas artes, moneo, Itomana iuventus;

46o Non tantum, trepidos ut tueare reos.

Quam populus,iudcxquegravis,lectusquesenatus;

Tarn dabit eloquio victa puella manus.

Sed lateant vires; nec sis in fronte disertus.Effugiant cerae verba molesta tuae.

465 Quis, nisi mentis iuops, tenerae declamet amicae?Saepe valens odii litera caussa fuit.

Sit tibi credibilis sermo, consuetaque verba:Blanda tarnen, praesens ut videare loqui.

Si non accipiet scriptum, illectumque remittct;4yo Lecturam spera: propositumque tene.

Tempore.diiliciles veniunt ad aratra iuvenci;

Tempore lento, pati Irena doeentur equi.Ferreus assiduo consumitur annulus usu:

Interit assidua vomer aduncus liumo.k-jb Quid magis est saxo durum ? quid mollius unda?Dura tarnen molli saxa cavantur aqua.Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces,Capta vides scro Pergama; capta tarnen.Legerit, et nolit rescribere; cogcre noli.

48o Tu modo blauditias fac lcgat usque tuas.