ARTIS AMATOKIAE LIB. I. H7Quill fodis immei'itis, Phineu, sualumina natis 1
Poena reversura est in caput ista tuumOmnia feminea sunt ista libidine mota.
Acrior est nostra, plusque furoris habet.
Ergo age, ne dubita cunctas superare puellas.
Vix erit e niultis quae lieget una tibi.
Quae dant, quaeque negant, gaudent tarnen esse 345rogatae.
Vt iam fallaris, tuta repulsa tua est.
Scd cur fallaris? cum sit nova grata voluptas;
Et capiant animos plus aliena suos?
Fertilior seges est alienis semper in agris:
Vicinumque pccus grandius über habet. 55o
Sed prius ancillani captandae nosse puellaeCura sit: accessus molliat illa tuos.
Proxima consiliis dominae sit ut illa videto;
Neve parum tacitis conscia lida iocis.
Ilanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando. 355Quod petis, e facili, si volet illa, feres.
Illa legat tempus, niedici quoque tempora serrant,
Quo facilis dominae mens sit, et apta capi.
Mens erit apta capi tune, cum laetissima rerum,
Vt seges in pingui luxuriabit liiimo. 36o
Pectora dum gaudent, nec sunt adstricta dolore,
Ipsa patent: blanda tum subit arte Venus.
Tum, cum tristis erat, defensa est Uios armis:Militibus gravidum laeta recepit cquuni.
Tum quoque tentanda est, cum pellice lacsa do- 3G5lebit:
Tum facias opera, ne sit inulta, tua.
Hanc matutinos pectens ancilla capillosIncitet: et velo remigis addat opem:
Et, secum tenui suspirans murmure dicat:
Vt puto, non poteris ipsa referre vicem. 570
Tum de te narret: tum persuadentia verbaAddat; et insano iuret amore mori.
J