208 P. OVIDII NASONIS
Quo nie fixit Amor, quo me violcntius ussit;Hoc niclior facti vulneris ultor cro.
25 Non ego, Phoebc, datas a te mihi rnentior artesNec nos aeriae voce monemur avis:
Nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores,Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis.
Vsus opus movet hoc. vati parcte perito.
5o Vera canam. coeptis, mater Amoris, ades.Este procul vittae tenues, insigne pudoris;
Quacque tegis mcdios, instita longa, pedes.Nos Venercm tutam, concessaque furta, canemus:
Inquc meo nullum carmine crimen erit.
35 Principio, quod amare velis, reperire labora,Qui nova nunc primum miles in arma renis.Proximus huic labor est, placitam exorare puel• lam.
Tertius, ut longo tempore duret amor.
Hic modus; haec nostro signabitur area curru:■io llaec erit admissa meta terenda rota.
Dum licet, et loris passim potes ire solutis;
Elige, cui dicas, Tu mihi sola places.
Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras.Quaerenda est oculis apta puella tuis.
45 Seit bene Venator, cervis ubi retia tendat:
Seit bene, qua frendens valle moretur aperAucupibus noti frutices. qui sustinet hamos,Novit, quae multo pisce natentur aquae.
Tu quoque, materiam longo qui quaeris amon5o Ante i'requens quo sit disce puella loco.
Non ego quaerentem vento dare vela iubebo:Nec tibi, ut inrenias, longa terenda via est.Andromedcn Perseus nigris portarit ab Indis,Raptaque sit Phrygio Graia puella viro.
55 Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas;Haec habet, ut dicas, quidquid in orbe fuit.