AMORVM L1B. III. EL. 15. 203
l’unc amo: tune odi frustra, quod amare necesseest:
Tune ego, sed tecum, mortuus esse velim. 4 0
Nil equidem inquiram; nee, quae celare parabis,Insequar: et falsi criminis instar erit.
Si tarnen in niedia deprensa tenebere culpa,
Et fuerint oculis prubra videnda meis;
Quae bene Visa mihi fuerint, bene Visa negato. 45Concedent verbis lumina nostra tuis.
Prona tibi vinci cupientem vincere palma est.
Sit modo, Non feci, dicere lingua memor.
Cum tibi contingat verbis superare duobus;
Etsi non caussa, iudice vince tuo. 5o
<XXXXXXXXXXXXXXXXXXXXX5<XXXXXXXXXXXXXXXXXJ<XX
ELEGIA XV.
Quaere novum vatem, tenerorum mater Amo-rum!
Raditur hie Elegis ultima meta meis,
Quos ego composui, Peligni ruris alumnus ;
Nee me deliciae dedecuere meae;
Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis he- 5res,
Non modo militiae turbine factus eques.
Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo:
Pelignae dicar gloria gentis ego,
Quam sua libertas ad honesta coegerat arma,
Cum timuit socias anxia Roma manus: 10
Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosiMoenia, qua campi iugera pauca tenent;
Quae tantum, dicet, potuistis ferre poetam,Quantulacunque estis, vos ego magna voco.