Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
198
Einzelbild herunterladen
 

198

P. OVIDII NASONIS

Ergo ego nescio cui, quem tu complexa tenebas,Excubui clausam, servus ut, ante domurn.

Vidi ego, cum foribus lassus prodiret amator,Invalidum referens emcritumque latus.i5 Hoc tarnen est levius, quam quod sum visus ab

illo.

Ereniat nostris liostibus ille pudor.

Quaiulo ego non lixus lateri spatiantis adhaesi,Ipse tuus custos, jpse vir, ipse comeslScilicet et populo per me cantata placebas.

20 Caussa fuit multis noster amoris amor.

Turpia quid referam vanae mendacia linguae,

Et periuratos in mea damna Deos ?

Quid iuvenum tacitos inter conviria nutus,Verbaque compositis dissimulata notis?

25 Dicta erat aegramihi: praeceps amensquecucurri.Veni; et rivali non erat aegra meo.

Ilis, et quae taceo, duravi saepe ferendis.

Quaere alium, pro me qui queat ista pati.lam mea, votiva puppis redimita corona,

3o Lenta tumescentes aequoris audit aquas.Desine blanditias, et verba, potentia quondam,Perdere. non ego sum stultus, ut ante fui.Luctantur, pectusque leve in contraria tendunt,Ilac amor, hac odium: sed, puto, vincit amor.35 Odero, si potero: si non, invitus amabo.

Nec iuga taurus amat: quae tarnen odit, habet,Nequitiam fugio: fugientem forma reducet.

Aversor morum crimina: corpus amo.

Sic ego nec sine te, nec tecuni vivere possum:

4o Et rideor voti nescius esse mei.

Aut formosa fores minus, aut minus improba,veilem:

Non facit ad mores tarn bona forma malos.Facta movent odium; facies exorat amorem.

Me miserum! vitiis plus valet illa suis.