Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
192
Einzelbild herunterladen
 

192

P. OVIDII NASONIS

r “r"

?'! '

H

r • ,

W

. I

t i j ;

ELEGIA VIII.

Et quisquam ingenuas etiamnum suspicit artes,Aut tenerum dotes carmen habere putat?Ingenium quondam fuerat pretiosius auro:

At nunc barbaries grandis, habere nihil.

5 Cum pulchre nostri dominae placuere libelli;

Quo licuit libris, non licet ire mihi.

Cum bene laudavit, laudato ianua clausa est.

Turpiter huc illuc ingeniosus eo.

Ecce! recens dives, parto per vulnera censu,

10 Praefei'tur nobis, sanguine pastus eques.Huncpotes amplecti formosis, vita, lacertis?

Huius in amplexus, vjta, venire potes %

Si nescis, galeam caput hoc portare solebat:

Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat.i5 Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum.Scuta tulit. dextram tauge, cruenta fuit.

Qua periit aliquis, potes hanc contingeredextram?

Heu! ubi mollitics pectoris illa tui ?

Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae.

20 Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.Forsitan et, quoties hominem iugularerit, illeIndicet; hoc fassas tangis, avara, manuslUle ego Musarum purus Phoebique sacerdosAd rigidas canto carmen inane fores.a5 Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,Sed trepidas acies, et fera castra sequi:

Proque bono versu primum deducite pilum.

Hoc tibi, si veiles, possit, Homere, dari.Iupitcr, admonitus nihil esse potentius auro,

3o Corruptae pretium virginis ipse fuit.

Dum merces aberat; durus pater, ipsa severa,Aerati postes, ferrca turris erat: