Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
158
Einzelbild herunterladen
 

158 P. OVIDII NASONIS

Quid scclus Ismarii quereris, Philomcla, tyranniExpleta est annis ista querela suis.

Alitis in rarae miserum devertitc funus.

10 Magna, scd antiqui caussa doloris ltys.

Omnes, quae liquido libratis in acre cursus;

Tu tarnen ante alias, turtur amice, dole.

Plena fuit vobis omni concordia yita,

Et stetit ad iinem longa tenaxque lides.i5 Quod fuit Argolico invenis Phoceus Orestae,

Hoc tibi, dum licuit, Psittacc, turtur erat.

Quid tarnen ista lides? quid rari forma coloris?Quid vox mutandis ingeniosa sonis?

Quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae20 Infelix avium gloria, nempe iaces.

Tu poteras virides pennis hebetare zmaragdos,Tincta gcrens rubro Punica rostra croco.

Non fuit in terris vocum simulantior ales:Reddebas blaeso tarn bene verba sono.

25 Raptus es invidia. non tu fcra bella movebas:Garrulus, et placidae pacis amator eras.

Ecce! coturnices inter sua proelia vivunt:Forsitan et fiant inde frequenter anus.

Plenus eras minimo: nee prae sermonis amore5o In multos poteras ora vacare cibos.

Nux erat esca tibi, caussaeque papavera somni:Pcllebatque sitim simplieis humor aquae.

Vivit edaxvultur, ducensque per aera. gyrosMiliius, et pluviae graculus auctor aquae.

55 Vivit et armiferae cornix invisa Mincrvae;lila quidem saeclis vix moritura novem.

Oceidit ille loquax, bumanae vocis imago,Psittacus, extremo munus ab orbe datum.

Optima prima fere manibus rapiuntur avaris;

4o Implcntur numeris deteriora suis.

Tristia Phyllacidae Tbersites funera vidit:lamque cinis. vivis fratribus, Ilector erat.