141
AMORVM L1B. I. EL. 10.
Qualis Amymone siccis crrabat in agris, 5
Cum premeret summi verticis uvna comam:
Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
Et quidquid magno de Iore fecit Amor.
Nunc timor omnis abest, animiquc l’esanuit error:Nec facies oculos iam capit ista meos. io
Cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis.
Ilaec te non patitur caussa placere mihi.
Donec eras simplex, animum cum corpore amavi:Nunc mcntis vitio laesa figura tua est.
Et puer est et nudus Amor, sine sordibus annos, i5Et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
Quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?-Quo pretium condat, non habet illc sinum.
Nec Venus apta feris, Veneris nec iilius, armis:
Non decet imbelles aera nicrere Deos. 20
Stat meretrix certo cuiris mcrcabilis aere;
Et miseras iusso corpore quaerit opes.
Devovet imperium tarnen haec lenonis avari:
Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
Sumite in exemplum pecudes ratione carentes. 25Turpe eritjingenium mitius esse feris.
Non equa munus equum, non taurum vacca po-poscit:
Non aries placitam munere captat ovem.
Sola viro muiier spoliis exultat ademtis:
Sola locatnoctes: sola locanda venit; 5o
Et vendit, quod utrumque iuvat, quod uterquepetebat:
Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
Quae Venus ex aequo Ventura est grata duobus,Altera cur illam vendit, et alter emit?
Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas, 35Quam socio motu femina virque ferun,t?
Non bene conducti vendunt periuria testes:
Non bene selecti iudicis arca patet.