Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
129
Einzelbild herunterladen
 

129

• ^ «-«• •" 'rr '

AMOltVM MB. I. EL. 4.

Ergo ego dilectam tantum conriva pucllantAdspiciam? tangi quem iuvet, alter erit?Alteriusque sinus aple subiecta fovebis? 5

Iniiciet collo, cum rolet, ille manum?

Desine mirari, posito quod candida vinoAtracis ambiguos traxit in arma viros.

Nec mihi silva domus, nee equo mea membra co-haercnt:

Vix a te vidcor posse lenere manus. io

Quae tibi sint facienda tarnen, cognosce, necEurisDa mea, nec tepidis rcrba ferenda Notis.

Ante veni, quam vir. nec, quid, si vcneris ante,Possit agi, Video: sed tarnen ante vcni.

Cum premit ille torum, vultu comes ipsa modesto i5Ibis, nt accumbas: clam mihi tauge pedcm.iVIe specta, nutusque meos, vultumquc loquacem:Excipe furliras, et refer ipsa, notas.

Verba superciliis sine voce loquentia dicarn:

Verba leges digitis, verba notata nicro. 20

Cum tibi succurrit Veneris lascivia nostrae;

Purpureas tenero polüce tange genas.

Si quid erit, de me tacita quod mente queraris;

Pciuleat extrema mollis ab aure manus:

Cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, place a5bunt;

Versetur digitis annulus usquo tuis.

Tange manu mcnsanqquotanguntmoreprecantes;

Optabis merito cum mala mulla viro.

Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto:

Tu puerum leviter posce, quod ipsa vclis. 3oQuae tu reddidcris, ego primus pocula sumam:

Et qua tu biberis, hac ego parte bibam.

Si tibi forte dabit, quos praegustaverit ipse,

Rciice libatos illius ore cibos.

Nec premat impositis sinito tua colla laccrtis:

Mite nec in rigido pectore pone caput.

Ov. T. I. 1

35