Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
118
Einzelbild herunterladen
 

118

P. OVIDII NASONIS

Et quae praeterea, neque cp im meminive libetre,Quidquid ibi vidi, dieere, Delos habet.

Forsitau haec speetans a te spectabar, Aconti;Visaque simplicitas est mea posse capi.io5 In templum redeo, gradibus sublime, Dianae.Tutior hoc ecquis debuit esse locus?

Rlittitur ante pedes maluni cum carmine tali.

Ilei mihi! iuravi nunc quoque paene tibi.Sustulit hoc nutrix, mirataque, Perlege, dixit.no Insidias legi, magne poeta, tuas.

Nomine coniugii dicto, confusa pudoreSensi me totis erubuisse genis:

Luminaquc in gremio, veluti delixa, tenebam;Lumina propositi facta ministra tui.

1 j 5 Im probe,quid gaudes ? aut quae tibi gloriapartaest?Quidve vir elusa virgine laudis habes ?

Non ego constiteram sumta peltata securi;

Qualis in lliaco Penthesilea solo.

Nullus Amazonio caelatus balteus auro,

120 Sicut ab Hippolyte, praeda relata tibi est.Verba, quid exultas, tua si mihi verba dcderunt;

Sumque parum prudens capta puella dolis?Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit,

Tu nunc Ilippomenes scilicet alter cris.

125 At fuerat melius, si te puer iste tenebat,

Quem tu nescio quas dicis habere faces,

More bonis solito spem non corrumpere fraude.

Exoranda tibi, non capienda fui.

Cur, me cum peteres, ea nonprofitenda putabas,i3o Propter quae nobis ipse petendus eras?

Cogere cur potius, quam persuadere, volebas,

Si poteram audita conditione capi?

Quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris,Linguaque praesentem testilicata Deam ?

1 35 Quae iurat, mens est: nil coniuravimus illa.lila lidem dictis addere sola potest.