IIEit01 DES. KP. XIX.
107
Tu, quam saepe petis quod ainas, tarn saepe re-linquis:
Et quoties grave fit puppibus ire, natas. 180
Sic tarnen, o! iuvenis, tumidarum victur aquarum,
Sic facito spernas, ut verearc, fretum.
Arte laboratae merguntur ab aequore puppes:
Tu tua plus remis brachia posse putes?
Quod cupis, bocnautae metuunt,Leaudre, natare. i85Exitus hic fractis puppibus esse solet.
Me miseram! cupio non persuadere, quod liortor:Sisque, precor, monitis fortior ipse meis.
Dunnnodo pervcnias, cxcussaque saepe per undaslniicias liumeris bracbia lassa meis. 190
Sed mihi, caeruleas quoties obvertor ad undas,
Nescio quae pavidum frigora pectus habcnt.
Nee minus hesternae confundor imagine noctis,Quamvis est sacris illa piata meis.
Namque sub Auroram, iam dormitante lucerna, ig5Somnia quo cerni tempore vera solent,
Stamina de digitis cecidere, sopore rcmissis:
Collaque pulvino nostra ferenda dedi.
Hic ego ventosas nantem delpbina per undas
Cernere non dubia sum mibi visa fide : 200
Quem postquam bibulis illisit fluctus arenis,
Vnda simul miserum vitaque deseruit.
Quidquid id est, timeo. nee tu mea somqjaTide:
Nee nisi tranquillo brachia crede mari.
Si tibi non parcis, dileetae parce puellae; 2o5
Quae nunquam, nisi te sospite, sospes erit.
Spes tarnen est fractis vicinae pacis in undis.
Tum placidas tuto pectore finde vias.
Interea, nanti quoniam freta pcrvia non sunt,
Eeniat invisas litera missa moras. 210